We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 81

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 80 Psalms Psalms 82 →

1psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat

2usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper

3iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite

4eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate

5nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae

6ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos

7vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis

8surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes

← Psalms 80 Psalms Psalms 82 →

Psalms 81 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina