We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 80

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 79 Psalms Psalms 81 →

1in finem pro torcularibus Asaph victori in torcularibus Asaph

2exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob

3sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio

4bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae

5quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob

6testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi

7devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt

8in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper

9audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me

10non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum

11ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

12et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi

13et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

14si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset

15pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam

16inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo

17et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos

← Psalms 79 Psalms Psalms 81 →

Psalms 80 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina