We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 81

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 80 Psalms Psalms 82 →

1Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat.

2Usquequo iudicatis iniquitatem: et facies peccatorum sumitis?

3Iudicate egeno, et pupillo: humilem, et pauperem iustificate.

4Eripite pauperem: et egenum de manu peccatoris liberate.

5Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.

6Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes.

7Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis.

8Surge Deus, iudica terram: quoniam tu hereditabis in omnibus Gentibus.

← Psalms 80 Psalms Psalms 82 →

Psalms 81 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate