1canticum psalmi Asaph canticum psalmi Asaph
2Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus
3quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput
4super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum
5dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra
6quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt
7tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni
8Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri
9etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper
10fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison
11disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae
12pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum
13qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei
14Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti
15sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes
16ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos
17imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine
18erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant
19et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram