1psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
2Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
3multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius diapsalma multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
4tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
5voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
6ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
7non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
8quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
9Domini est salus et super populum tuum benedictio tua Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper