We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 3

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Psalms 2 Psalms Psalms 4 →

1Psalmus David, Cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me.

3Multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo eius.

4Tu autem Domine susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

5Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo.

6Ego dormivi, et soporatus sum: et exurrexi, quia Dominus suscepit me.

7Non timebo millia populi circumdantis me: exurge Domine: salvum me fac Deus meus.

8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.

9Domini est salus: et super populum tuum benedictio tua.

← Psalms 2 Psalms Psalms 4 →

Psalms 3 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate