We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 3

VulgClementine: Clementine Vulgate · latim

← Psalms 2 Psalms Psalms 4 →

1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;

3multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.

4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

5Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.

6Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.

8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.

9Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.

← Psalms 2 Psalms Psalms 4 →

Psalms 3 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate