1psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania
2adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius
3disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum
4qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos
5tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
6ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum
7Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
8postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
9reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos
10et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae
11servite Domino in timore et exultate ei in tremore servite Domino in timore et exultate in tremore
12adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via
13cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum