We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Esther 12

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Esther 11 Esther Esther 13 →

1Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis qui ianitores erant palatii

2Cumque intellexisset cogitationes eorum et curas diligentius pervidisset didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere et nunciavit super eo regi

3Qui de utroque habita quaestione confessos iussit duci ad mortem

4Rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit

5Praecepitque ei rex ut in aula palatii moraretur datis ei pro delatione muneribus

6Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege et voluit nocere Mardochaeo et populo eius pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti

← Esther 11 Esther Esther 13 →

Esther 12 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina