We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Esther 12

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Esther 11 Esther Esther 13 →

1Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Iudæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.

2Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardochæo. Esther autem constituit Mardochæum super domum suam.

3Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ, et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudæos, iuberet irritas fieri.

4At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiæ monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum,

5et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis eius, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis epistolis, veteres Aman litteræ, insidiatoris et hostis Iudæorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat, corrigantur.

6Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar.

← Esther 11 Esther Esther 13 →

Esther 12 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate