1Epistolae autem hoc exemplar fuit Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus et ducibus qui eius imperio subiecti sunt salutem
2Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae ditioni subiugassem volui nequaquam abuti potentiae magnitudine sed clementia et lenitate gubernare subiectos ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes optata cunctis mortalibus pace fruerentur
3Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat et erat post regem secundus Aman nomine
4indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum qui novis uteretur legibus et contra omnium Gentium consuetudinem faciens Regum iussa contemneret et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret
5Quod cum didicissemus videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque iussionibus contraire et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam
6iussimus ut quoscumque Aman qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a rege et quem patris loco colimus monstraverit cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis nullusque eorum misereatur quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis
7ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes reddant imperio nostro pacem quam turbaverant
8Mardochaeus autem deprecatus est Dominum memor omnium operum eius
9et dixit Domine Domine rex omnipotens in ditione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit tuae resistere voluntati si decreveris salvare Israel
10Tu fecisti caelum et terram et quidquid caeli ambitu continetur
11Dominus omnium es nec est qui resistat maiestati tuae
12Cuncta nosti et scis quia non pro superbia et contumelia et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc ut non adorarem Aman superbissimum
13Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem
14sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem et ne quemquam adorarem excepto Deo meo
15Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui quia volunt nos inimici nostri perdere et hereditatem tuam delere
16Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi de Aegypto
17Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudium ut viventes laudemus nomen tuum Domine et ne claudas ora te canentium
18Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum eo quod eis certa mors impenderet