1Anno quarto regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra attulerunt Dosithaeus qui se Sacerdotem et Levitici generis ferebat et Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem
2Anno secundo regnante Artaxerxe maximo prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iairi filii Semei filii Cis de tribu Beniamin
3homo Iudaeus qui habitabat in urbe Susis vir magnus et inter primos aulae regiae
4Erat autem de eo numero captivorum quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda
5et hoc eius somnium fuit Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio super terram
6et ecce duo dracones magni paratique contra se in praelium
7Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes ut pugnarent contra gentem iustorum
8Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis tribulationis et angustiae et ingens formido super terram
9Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua et praeparata ad mortem
10Clamaveruntque ad Deum et illis vociferantibus fons parvus crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit
11Lux et sol ortus est et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclytos
12Quod cum vidisset Mardochaeus et surrexisset de strato cogitabat quid Deus facere vellet et fixum habebat in animo scire cupiens quid significaret somnium