1rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias
2cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum
3et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Assuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem seminis sui pertinerent
4Dixitque Mardochaeus A Deo facta sunt ista
5Recordatus sum somnii quod videram haec eadem significantis nec eorum quidquam irritum fuit
6Parvus fons qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et in aquas plurimas redundavit Esther est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam
7Duo autem dracones ego sum et Aman
8Gentes quae convenerant hi sunt qui conati sunt delere nomen Iudaeorum
9Gens autem mea Israel est quae clamavit ad Dominum et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos ab omnibus malis et fecit signa magna atque portenta inter Gentes
10et duas sortes esse praecepit unam Populi Dei et alteram cunctarum Gentium
11Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus
12et recordatus est Dominus populi sui ac misertus est hereditatis suae
13Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die eiusdem mensis cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati in cunctas deinceps generationes populi Israel