We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 36

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 35 Psalms Psalms 37 →

1Psalmus David. Noli aemulari in malignantibus: neque zelaveris facientes iniquitatem.

2Quoniam tamquam foenum velociter arescent: quemadmodum olera herbarum cito decident.

3Spera in Domino, et fac bonitatem: et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius.

4Delectare in Domino: et dabit tibi petitiones cordis tui.

5Revela Domino viam tuam, et spera in eo: et ipse faciet.

6Et educet quasi lumen iustitiam tuam: et iudicium tuum tamquam meridiem:

7subditus esto Domino, et ora eum. Noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua: in homine faciente iniustitias.

8Desine ab ira, et derelinque furorem: noli aemulari ut maligneris.

9Quoniam qui malignantur, exterminabuntur: sustinentes autem Dominum, ipsi hereditabunt terram.

10Et adhuc pusillum, et non erit peccator: et quaeres locum eius, et non invenies.

11Mansueti autem hereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.

12Observabit peccator iustum: et stridebit super eum dentibus suis.

13Dominus autem irridebit eum: quoniam prospicit quod veniet dies eius.

14Gladium evaginaverunt peccatores: intenderunt arcum suum. Ut decipiant pauperem et inopem: ut trucident rectos corde.

15Gladius eorum intret in corda ipsorum: et arcus eorum confringatur.

16Melius est modicum iusto, super divitias peccatorum multas.

17Quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem iustos Dominus.

18Novit Dominus dies immaculatorum: et hereditas eorum in aeternum erit.

19Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur:

20quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati: deficientes, quemadmodum fumus deficient.

21Mutuabitur peccator, et non solvet: iustus autem miseretur et retribuet.

22Quia benedicentes ei hereditabunt terram: maledicentes autem ei disperibunt.

23Apud Dominum gressus hominis dirigentur: et viam eius volet.

24Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam.

25Iunior fui, etenim senui: et non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem.

26Tota die miseretur et commodat: et semen illius in benedictione erit.

27Declina a malo, et fac bonum: et inhabita in saeculum saeculi.

28Quia Dominus amat iudicium, et non derelinquet sanctos suos: in aeternum conservabuntur. Iniusti punientur: et semen impiorum peribit.

29Iusti autem hereditabunt terram: et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.

30Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium.

31Lex Dei eius in corde ipsius: et non supplantabuntur gressus eius.

32Considerat peccator iustum: et quaerit mortificare eum.

33Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius: nec damnabit eum cum iudicabitur illi.

34Expecta Dominum, et custodi viam eius: et exaltabit te ut hereditate capias terram: cum perierint peccatores videbis.

35Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani.

36Et transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus eius.

37Custodi innocentiam, et vide aequitatem: quoniam sunt reliquiae homini pacifico.

38Iniusti autem disperibunt simul: reliquiae impiorum interibunt.

39Salus autem iustorum a Domino: et protector eorum in tempore tribulationis.

40Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos: quia speraverunt in eo.

← Psalms 35 Psalms Psalms 37 →

Psalms 36 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate