1ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem
2quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent
3spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide
4delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
5revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet
6et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem
7subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat
8desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias
9quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
10et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet
11mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
12observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis
13Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius
14gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via
15gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur
16melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae
17quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus
18novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit
19non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
20quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur
21mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit
22quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt
23apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet
24cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius
25iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem
26tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit tota die donat et commodat et semen eius in benedictione
27declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno
28quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit
29iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam
30os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius
32considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum
33Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur
34expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis
35vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem
36et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus
37custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax
38iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit
39salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis
40et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo