We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 37

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 36 Psalms Psalms 38 →

1psalmus David in rememorationem de sabbato canticum David in commemoratione

2Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me

3quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua

4non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei

5quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me

6putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae

7miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam

8quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea

9adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

10Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus

11cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum

12amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt

13et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur

14ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum

15et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones

16quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus

17quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur

18quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper

19quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et cogitabo pro peccato meo quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo

20inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter

21qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum

22non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me

23intende in adiutorium meum Domine salutis meae festina in auxilium meum Domine salutis meae

← Psalms 36 Psalms Psalms 38 →

Psalms 37 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina