We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 35

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 34 Psalms Psalms 36 →

1Psalmus David, in finem, servo Domini.

2Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.

3Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.

4Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret.

5Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.

6Domine in caelo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.

7Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:

8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.

9Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos.

10Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen.

11Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.

12Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatoris non moveat me.

13Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.

← Psalms 34 Psalms Psalms 36 →

Psalms 35 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate