We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 34

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 33 Psalms Psalms 35 →

1Psalmus David. Iudica Domine nocentes me, expugna impugnantes me.

2Apprehende arma et scutum: et exurge in adiutorium mihi.

3Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me: dic animae meae: Salus tua ego sum.

4Confundantur et revereantur, quaerentes animam meam. Avertantur retrorsum, et confundantur cogitantes mihi mala.

5Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans eos.

6Fiat via illorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos.

7Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam.

8Veniat illi laqueus, quem ignorat: et captio, quam abscondit, apprehendat eum: et in laqueum cadat in ipsum.

9Anima autem mea exultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo.

10Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius: egenum et pauperem a diripientibus eum.

11Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.

12Retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem animae meae.

13Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur.

14Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus sic humiliabar.

15Et adversum me laetati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi.

16Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis.

17Domine quando respicies? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.

18Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te.

19Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis et annuunt oculis.

20Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.

21Et dilataverunt super me os suum: dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri.

22Vidisti Domine, ne sileas: Domine ne discedas a me.

23Exurge et intende iudicio meo: Deus meus, et Dominus meus in causam meam.

24Iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.

25Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae: nec dicant: Devorabimus eum.

26Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. Induantur confusione et reverentia qui maligna loquuntur super me.

27Exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius.

28Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.

← Psalms 33 Psalms Psalms 35 →

Psalms 34 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate