We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 86

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 85 Psalms Psalms 87 →

1filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii

2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob

3gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper

4memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi

5numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus

6Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper

7sicut laetantium omnium habitatio in te et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te

← Psalms 85 Psalms Psalms 87 →

Psalms 86 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina