We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 86

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Psalms 85 Psalms Psalms 87 →

1Filiis Core, Psalmus Cantici. Fundamenta eius in montibus sanctis:

2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.

3Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.

4Memor ero Rahab, et Babylonis scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.

5Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: et ipse fundavit eam Altissimus?

6Dominus narrabit in scripturis populorum, et principum: horum, qui fuerunt in ea.

7Sicut lætantium omnium habitatio est in te.

← Psalms 85 Psalms Psalms 87 →

Psalms 86 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate