1canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae
2Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te
3intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam
4quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit
5aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus
6inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt
7posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis
8super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper
9longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem
10oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas
11numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper
12numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione
13numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est
14et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
15ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me
16pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum
17in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me
18circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter
19elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti