We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 72

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 71 Psalms Psalms 73 →

1psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

2mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

3quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns

4quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum

5in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur

6ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi

7prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis

8cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes

9posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra

10ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis

11et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso

12ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias

13et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas

14et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis

15si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui

16et existimabam cognoscere hoc labor est ante me et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis

17donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum

18verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum

19quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint

20velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges

21quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans

22et ego ad nihilum redactus sum et nescivi et ego insipiens et nescius

23ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum

24tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me

25quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra

26defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum

27quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te

28mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas

← Psalms 71 Psalms Psalms 73 →

Psalms 72 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina