We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 72

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 71 Psalms Psalms 73 →

1Psalmus Asaph. Defecerunt hymni David filii Iesse. Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde!

2Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei.

3Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

4Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum.

5In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur:

6Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua.

7Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis.

8Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam: iniquitatem in excelso locuti sunt.

9Posuerunt in caelum os suum: et lingua eorum transivit in terra.

10Ideo convertetur populus meus hic: et dies pleni invenientur in eis.

11Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?

12Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias.

13Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas:

14Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

15Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me:

17Donec intrem in Sanctuarium Dei: et intelligam in novissimis eorum.

18Verumtamen propter dolos posuisti eis: deiecisti eos dum allevarentur.

19Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

20Velut somnium surgentium Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt:

22et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi.

23Ut iumentum factus sum apud te: et ego semper tecum.

24Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

25Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?

26Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.

27Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes, qui fornicantur abs te.

28Mihi autem adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annunciem omnes praedicationes tuas, in portis filiae Sion.

← Psalms 71 Psalms Psalms 73 →

Psalms 72 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate