We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 106

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 105 Psalms Psalms 107 →

1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

2dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos

3a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari

4erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt

5esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat

6et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos

7et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem

8confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

9quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis

10sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro

11quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt

12et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret

13et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos

14et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

15confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

16quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit

17suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos

18omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis

19et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos

20misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu

21confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

22et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude

23qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis

24ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

25dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius

26ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur

27turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est

28et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos

29et statuit procellam eius in auram et siluerunt fluctus eius statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius

30et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt

31confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

32exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum

33posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim

34terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius

35posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum

36et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum

37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina

38et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet

39et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris

40effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia

41et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias

42videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

43quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

← Psalms 105 Psalms Psalms 107 →

Psalms 106 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina