We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 106

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 105 Psalms Psalms 107 →

1Alleluia alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.

2Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos:

3A solis ortu, et occasu: ab aquilone, et mari.

4Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt,

5Esurientes, et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.

6Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eripuit eos.

7Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.

8Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.

9Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis.

10Sedentes in tenebris, et umbra mortis: vinctos in mendicitate, et ferro.

11Quia exacerbaverunt eloquia Dei: et consilium Altissimi irritaverunt.

12Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.

13Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.

14Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum dirupit.

15Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.

16Quia contrivit portas aereas: et vectes ferreos confregit.

17Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt.

18Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

19Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.

20Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum.

21Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.

22Et sacrificent sacrificium laudis: et annuncient opera eius in exultatione.

23Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis.

24Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo.

25Dixit, et stetit spiritus procellae: et exaltati sunt fluctus eius.

26Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.

27Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est.

28Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.

29Et statuit procellam eius in auram: et siluerunt fluctus eius.

30Et laetati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

31Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.

32Et exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.

33Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.

34Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.

35Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum.

36Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis.

37Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.

38Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non minoravit.

39Et pauci facti sunt: et vexati sunt a tribulatione malorum, et dolore.

40Effusa est contentio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.

41Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.

42Videbunt recti, et laetabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum.

43Quis sapiens et custodiet haec? et intelliget misericordias Domini?

← Psalms 105 Psalms Psalms 107 →

Psalms 106 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate