We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 10

Vulgate: Latin Vulgate · latim

← Psalms 9 Psalms Psalms 11 →

1in finem psalmus David victori David

2in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis

3quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde

4quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem quid fecit quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est

5Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum

6Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius

7pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

8quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum

← Psalms 9 Psalms Psalms 11 →

Psalms 10 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata Sistina