1in finem pro occultis filii psalmus David victori pro morte filii canticum David
2confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua
3laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi
4in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua
5quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae
6increpasti gentes et periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum saeculi increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter
7inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis
8et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum
9et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus
10et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia
11et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine
12psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius
13quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum
14miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis
15qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion
16exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum
17cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno
18convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum
19quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum
20exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam
21constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper
22ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
23dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
24quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi
25exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
26non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
27dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo
28cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas
29sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem
30oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
31in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
32dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
33exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
34propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat
35vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
36contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies
37Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi peribitis gentes de terra illius Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
38desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
39iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra