We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 10

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Psalms 9 Psalms Psalms 11 →

1In finem, Psalmus David.

2In Domino confido: quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer?

3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde.

4Quoniam quæ perfecisti, destruxerunt: iustus autem quid fecit?

5Dominus in templo sancto suo, Dominus in cælo sedes eius: Oculi eius in pauperem respiciunt: palpebræ eius interrogant filios hominum.

6Dominus interrogat iustum et impium: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7Pluet super peccatores laqueos: ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.

8Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit: æquitatem vidit vultus eius.

← Psalms 9 Psalms Psalms 11 →

Psalms 10 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate