We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 19

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 18 Psalms Psalms 20 →

1Psalmus David, in finem.

2Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob.

3Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.

4Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat.

5Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.

6Laetabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur.

7Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus CHRISTUM suum. Exaudiat illum de caelo sancto suo: in potentatibus salus dexterae eius.

8Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

9Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus.

10Domine salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.

← Psalms 18 Psalms Psalms 20 →

Psalms 19 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate