We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 19

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Psalms 18 Psalms Psalms 20 →

1In finem, Psalmus David.

2Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob.

3Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.

4Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat.

5Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.

6Lætabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur.

7Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus CHRISTUM suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo: in potentatibus salus dexteræ eius.

8Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

9Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus.

10Domine salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.

← Psalms 18 Psalms Psalms 20 →

Psalms 19 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate