We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 102

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 101 Psalms Psalms 103 →

1Psalmus David. Benedic anima mea Domino et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius.

2Benedic anima mea Domino: et noli oblivisci omnes retributiones eius:

3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas.

4Qui redimit de interitu vitam tuam: qui coronat te in misericordia et miserationibus.

5Qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilae iuventus tua:

6Faciens misericordias Dominus: et iudicium omnibus iniuriam patientibus.

7Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas.

8Miserator, et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.

9Non in perpetuum irascetur: neque aeternum comminabitur.

10Non secundum peccata nostra fecit nobis: neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

11Quoniam secundum altitudinem caeli a terra: corroboravit misericordiam suam super timentes se.

12Quantum distat Ortus ab occidente: longe fecit a nobis iniquitates nostras.

13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se:

14quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Recordatus est quoniam pulvis sumus:

15homo, sicut foenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit.

16Quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.

17Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum,

18his qui servant testamentum eius: Et memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea.

19Dominus in caelo paravit sedem suam: et regnum ipsius omnibus dominabitur.

20Benedicite Domino omnes angeli eius: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum eius.

21Benedicite Domino omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius.

22Benedicite Domino omnia opera eius: in omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino.

← Psalms 101 Psalms Psalms 103 →

Psalms 102 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate