1ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius
2benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius
3qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas
4qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus
5qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua
6faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent
7notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas
8miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis
9non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur
10non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
11quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum
12quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra
13quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
14quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus
15homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit
16quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius
17misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum
18his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea
19Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur
20benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius
21benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius
22benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino