We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Proverbs 14

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Proverbs 13 Proverbs Proverbs 15 →

1Sapiens mulier aedificat domum suam: insipiens extructam quoque manibus destruet.

2Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo, qui infami graditur via.

3In ore stulti virga superbiae: labia autem sapientium custodiunt eos.

4Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est: ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.

5Testis fidelis non mentietur: profert autem mendacium dolosus testis.

6Quaerit derisor sapientiam, et non invenit: doctrina prudentium facilis.

7Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiae.

8Sapientia callidi est intelligere viam suam: et imprudentia stultorum errans.

9Stultis illudet peccatum, et inter iustos morabitur gratia.

10Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus.

11Domus impiorum delebitur: tabernacula vero iustorum germinabunt.

12Est via, quae videtur homini iusta: novissima autem eius deducunt ad mortem.

13Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

14Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.

15Innocens credit omni verbo: astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni: servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via eius.

16Sapiens timet, et declinat a malo: stultus transilit, et confidit.

17Impatiens operabitur stultitiam: et vir versutus odiosus est.

18Possidebunt parvuli stultitiam, et expectabunt astuti scientiam.

19Iacebunt mali ante bonos: et impii ante portas iustorum.

20Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.

21Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. Qui credit in Domino, misericordiam diligit.

22Errant qui operantur malum: misericordia et veritas praeparant bona.

23In omni opere bono erit abundantia: ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

24Corona sapientium, divitiae eorum: fatuitas stultorum, imprudentia.

25Liberat animas testis fidelis: et profert mendacia versipellis.

26In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis eius erit spes.

27Timor Domini fons vitae, ut declinet a ruina mortis.

28In multitudine populi dignitas regis: et in paucitate plebis ignominia principis.

29Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.

30Vita carnium, sanitas cordis: putredo ossium, invidia.

31Qui calumniatur egentem, exprobrat factori eius: honorat autem eum, qui miseretur pauperis.

32In malitia sua expelletur impius: sperat autem iustus in morte sua.

33In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.

34Iustitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum.

35Acceptus est regi minister intelligens: iracundiam eius inutilis sustinebit.

← Proverbs 13 Proverbs Proverbs 15 →

Proverbs 14 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate