We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Proverbs 13

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Proverbs 12 Proverbs Proverbs 14 →

1Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur.

2De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem praevaricatorum iniqua.

3Qui custodit os suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.

4Vult et non vult piger: anima autem operantium impinguabitur.

5Verbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit, et confundetur.

6Iustitia custodit innocentis viam: impietas autem peccatorem supplantat.

7Est quasi dives cum nihil habeat: et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

8Redemptio animae viri, divitiae suae: qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

9Lux iustorum laetificat: lucerna autem impiorum extinguetur.

10Inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

11Substantia festinata minuetur: quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.

12Spes, quae differtur, affligit animam: lignum vitae desiderium veniens.

13Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. Animae dolosae errant in peccatis: iusti autem misericordes sunt, et miserantur.

14Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis.

15Doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum vorago.

16Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est, aperit stultitiam.

17Nuncius impii cadet in malum: legatus autem fidelis, sanitas.

18Egestas, et ignominia ei, qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.

19Desiderium si compleatur, delectat animam: detestantur stulti eos, qui fugiunt mala.

20Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: amicus stultorum similis efficietur.

21Peccatores persequitur malum: et iustis retribuentur bona.

22Bonus reliquit heredes filios, et nepotes: et custoditur iusto substantia peccatoris.

23Multi cibi in novalibus patrum: et aliis congregantur absque iudicio.

24Qui parcit virgae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit.

25Iustus comedit, et replet animam suam: venter autem impiorum insaturabilis.

← Proverbs 12 Proverbs Proverbs 14 →

Proverbs 13 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate