We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Numbers 17

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Numbers 16 Numbers Numbers 18 →

1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

2Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae.

3nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas eorum familias continebit:

4ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te.

5quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant.

6Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron.

7Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii:

8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

9Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque et receperunt singuli virgas suas.

10Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur.

11Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus.

12Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes peribimus.

13quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?

← Numbers 16 Numbers Numbers 18 →

Numbers 17 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate