We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Numbers 17

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Numbers 16 Numbers Numbers 18 →

1Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

2Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgæ suæ.

3Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:

4ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.

5Quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant.

6Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.

7Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii:

8sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

9Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque et receperunt singuli virgas suas.

10Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.

11Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.

12Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.

13Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?

← Numbers 16 Numbers Numbers 18 →

Numbers 17 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate