We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 55

VulgConte: Vulgata Clementina, Conte editore · latim

← Psalms 54 Psalms Psalms 56 →

1In finem, Pro populo, qui a Sanctis longe factus est, David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.

2Miserere mei Deus, quoniam conculcavit me homo: tota die impugnans tribulavit me.

3Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me.

4Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.

5In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.

6Tota die verba mea execrabantur: adversum me omnes cogitationes eorum, in malum.

7Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,

8pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes.

9Deus, vitam meam annunciavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo, Sicut et in promissione tua:

10tunc convertentur inimici mei retrorsum: In quacumque die invocavero te: ecce cognovi quoniam Deus meus es.

11In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo.

12In me sunt Deus vota tua, quæ reddam, laudationes tibi.

13Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam coram Deo in lumine viventium.

← Psalms 54 Psalms Psalms 56 →

Psalms 55 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate