We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 55

VulgClementine: Clementine Vulgate · latim

← Psalms 54 Psalms Psalms 56 →

1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.

2Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.

3Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.

4Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.

5In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro.

6Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

7Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,

8pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.

9Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua :

10tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.

11In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.

12In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi :

13quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.

← Psalms 54 Psalms Psalms 56 →

Psalms 55 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgSistine: Vulgata SistinaVulgate: Latin Vulgate