We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 57

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 56 Psalms Psalms 58 →

1Psalmus, in finem, ne corrumpas, David in tituli inscriptionem.

2Si vere utique iustitiam loquimini: recte iudicate filii hominum.

3Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestrae concinnant.

4Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.

5Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas,

6Quae non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter.

7Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus.

8Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur.

9Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem.

10Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos.

11Laetabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

12Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.

← Psalms 56 Psalms Psalms 58 →

Psalms 57 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate