We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 51

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 50 Psalms Psalms 52 →

1Psalmus In finem, Intellectus David,

2Cum venit Doeg Idumaeus, et nunciavit Sauli: Venit David in domum Abimelech.

3Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?

4Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.

5Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem.

6Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa.

7Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium.

8Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent:

9ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et praevaluit in vanitate sua.

10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum: et in saeculum saeculi.

11Confitebor tibi in saeculum quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

← Psalms 50 Psalms Psalms 52 →

Psalms 51 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate