We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 49

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 48 Psalms Psalms 50 →

1Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est: et vocavit terram, A solis ortu usque ad occasum:

2ex Sion species decoris eius.

3Deus manifeste veniet: Deus noster et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet: et in circuitu eius tempestas valida.

4Advocavit caelum desursum: et terram discernere populum suum.

5Congregate illi sanctos eius: qui ordinant testamentum eius super sacrificia.

6Et annunciabunt caeli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est.

7Audi populus meus, et loquar Israel, et testificabor tibi: Deus Deus tuus ego sum.

8Non in sacrificiis tuis arguam te: holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

9Non accipiam de domo tua vitulos: neque de gregibus tuis hircos.

10Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumenta in montibus et boves.

11Cognovi omnia volatilia caeli: et pulchritudo agri mecum est.

12Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae, et plenitudo eius.

13Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?

14Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo vota tua.

15Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.

16Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?

17Tu vero odisti disciplinam: et proiecisti sermones meos retrorsum:

18Si videbas furem, currebas cum eo: et cum adulteris portionem tuam ponebas.

19Os tuum abundavit malitia: et lingua tua concinnabat dolos.

20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum:

21haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.

22Intelligite haec qui obliviscimini Deum: nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

23Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei.

← Psalms 48 Psalms Psalms 50 →

Psalms 49 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate