We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 38

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 37 Psalms Psalms 39 →

1Psalm. Canticum David, in finem, pro Idithum.

2Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.

3Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis: et dolor meus renovatus est.

4Concaluit cor meum intra me: et in meditatione mea exardescet ignis.

5Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi Domine finem meum. Et numerum dierum meorum quis est: ut sciam quid desit mihi.

6Ecce mensurabiles posuisti dies meos: et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.

7Verumtamen in imagine pertransit homo: sed et frustra conturbatur. Thesaurizat: et ignorat cui congregabit ea.

8Et nunc quae est expectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est.

9Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.

10Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti:

11amove a me plagas tuas.

12A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius: verumtamen vane conturbatur omnis homo.

13Exaudi orationem meam Domine, et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas: quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei.

14Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero.

← Psalms 37 Psalms Psalms 39 →

Psalms 38 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate