We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 140

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 139 Psalms Psalms 141 →

1Psalmus David. Domine clamavi ad te, exaudi me: intende voci meae, cum clamavero ad te.

2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstantiae labiis meis.

4Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum.

5Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:

6absorpti sunt iuncti petrae iudices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt:

7sicut crassitudo terrae erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum:

8quia ad te Domine, Domine oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam.

9Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem.

10Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam.

← Psalms 139 Psalms Psalms 141 →

Psalms 140 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate