We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 138

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 137 Psalms Psalms 139 →

1Psalmus David, in finem. Domine probasti me, et cognovisti me:

2tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.

3Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam, et funiculum meum investigasti.

4Et omnes vias meas praevidisti: quia non est sermo in lingua mea.

5Ecce Domine tu cognovisti omnia novissima, et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

6Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam.

7Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

8Si ascendero in caelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades.

9Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris:

10Etenim illuc manus tua deducet me: et tenebit me dextera tua.

11Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae eius, ita et lumen eius.

13Quia tu possedisti renes meos: suscepisti me de utero matris meae.

14Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscet nimis.

15Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terrae.

16Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, et nemo in eis.

17Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus: nimis confortatus est principatus eorum.

18Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur: exurrexi, et adhuc sum tecum.

19Si occideris Deus peccatores: viri sanguinum declinate a me:

20Quia dicitis in cogitatione: accipient in vanitate civitates suas.

21Nonne qui oderunt te Domine, oderam: et super inimicos tuos tabescebam?

22Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi.

23Proba me Deus, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas.

24Et vide, si via iniquitatis in me est: et deduc me in via aeterna.

← Psalms 137 Psalms Psalms 139 →

Psalms 138 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate