We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 127

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 126 Psalms Psalms 128 →

1Canticum graduum. Beati omnes, qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.

2Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.

3Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuae. Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae.

4Ecce sic benedicetur homo, qui timet Dominum.

5Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae.

6Et videas filios filiorum tuorum, pacem super Israel.

← Psalms 126 Psalms Psalms 128 →

Psalms 127 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate