We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 117

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 116 Psalms Psalms 118 →

1Alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.

2Dicat nunc Israel quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.

3Dicat nunc domus Aaron: quoniam in saeculum misericordia eius.

4Dicant nunc omnes qui timent Dominum: quoniam in saeculum misericordia eius.

5De tribulatione invocavi Dominum: et exaudivit me in latitudine Dominus.

6Dominus mihi adiutor: non timebo quid faciat mihi homo.

7Dominus mihi adiutor: et ego despiciam inimicos meos.

8Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine:

9Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.

10Omnes gentes circuierunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

11Circumdantes circumdederunt me: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

12Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis: et in nomine Domini quia ultus sum in eos.

13Impulsus eversus sum ut caderem: et Dominus suscepit me.

14Fortitudo mea, et laus mea Dominus: et factus est mihi in salutem.

15Vox exultationis, et salutis in tabernaculis iustorum.

16Dextera Domini fecit virtutem: dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem.

17Non moriar, sed vivam: et narrabo opera Domini.

18Castigans castigavit me Dominus: et morti non tradidit me.

19Aperite mihi portas iustitiae, ingressus in eas confitebor Domino:

20haec porta Domini, iusti intrabunt in eam.

21Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.

22Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes: hic factus est in caput anguli.

23A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris.

24Haec est dies, quam fecit Dominus: exultemus, et laetemur in ea.

25O Domine salvum me fac, o Domine bene prosperare:

26benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini:

27Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem sollemnem in condensis, usque ad cornu altaris.

28Deus meus es tu, et confitebor tibi: Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me: et factus es mihi in salutem.

29Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.

← Psalms 116 Psalms Psalms 118 →

Psalms 117 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate