We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Psalms 108

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Psalms 107 Psalms Psalms 109 →

1Psalmus David, in finem.

2Deus laudem meam ne tacueris: quia os peccatoris, et os dolosi super me apertum est.

3Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.

4Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam.

5Et posuerunt adversum me mala pro bonis: et odium pro dilectione mea.

6Constitue super eum peccatorem: et diabolus stet a dextris eius.

7Cum iudicatur, exeat condemnatus. et oratio eius fiat in peccatum.

8Fiant dies eius pauci: et episcopatum eius accipiat alter.

9Fiant filii eius orphani: et uxor eius vidua.

10Nutantes transferantur filii eius, et mendicent: et eiiciantur de habitationibus suis.

11Scrutetur foenerator omnem substantiam eius: et diripiant alieni labores eius.

12Non sit illi adiutor: nec sit qui misereatur pupillis eius.

13Fiant nati eius in interitum: in generatione una deleatur nomen eius.

14In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini: et peccatum matris eius non deleatur.

15Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:

16pro eo quod non est recordatus facere misericordiam.

17Et persecutus est hominem inopem, et mendicum, et compunctum corde mortificare.

18Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.

19Fiat ei sicut vestimentum, quo operitur: et sicut zona, qua semper praecingitur.

20Hoc opus eorum, qui detrahunt mihi apud Dominum: et qui loquuntur mala adversus animam meam.

21Et tu Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum: quia suavis est misericordia tua. Libera me

22quia egenus, et pauper ego sum: et cor meum conturbatum est intra me.

23Sicut umbra cum declinat, ablatus sum: et excussus sum sicut locustae.

24Genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea immutata est propter oleum.

25Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me, et moverunt capita sua.

26Adiuva me Domine Deus meus: salvum me fac propter misericordiam tuam.

27Et sciant quia manus tua haec: et tu Domine fecisti eam.

28Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus laetabitur.

29Induantur qui detrahunt mihi, pudore: et operiantur sicut diploide confusione sua.

30Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum.

31Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

← Psalms 107 Psalms Psalms 109 →

Psalms 108 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate