We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Proverbs 18

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Proverbs 17 Proverbs Proverbs 19 →

1Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis.

2Non recipit stultus verba prudentiae: nisi ea dixeris quae versantur in corde eius.

3Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit: sed sequitur eum ignominia et opprobrium.

4Aqua profunda verba ex ore viri: et torrens redundans fons sapientiae.

5Accipere personam impii in iudicio non est bonum, ut declines a veritate iudicii.

6Labia stulti miscent se rixis: et os eius iurgia provocat.

7Os stulti contritio eius: et labia ipsius, ruina animae eius.

8Verba bilinguis, quasi simplicia: et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum deiicit timor: animae autem effeminatorum esurient.

9Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis.

10Turris fortissima, nomen Domini: ad ipsam currit iustus, et exaltabitur.

11Substantia divitis urbs roboris eius, et quasi murus validus circumdans eum.

12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis: et antequam glorificetur, humiliatur.

13Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.

14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam: spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?

15Cor prudens possidebit scientiam: et auris sapientium quaerit doctrinam.

16Donum hominis dilatat viam eius, et ante principes spatium ei facit.

17Iustus, prior est accusator sui: venit amicus eius, et investigabit eum.

18Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat.

19Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma: et iudicia quasi vectes urbium.

20De fructu oris viri replebitur venter eius: et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.

21Mors, et vita in manu linguae: qui diligunt eam, comedent fructus eius.

22Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum: et hauriet iucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam, expellit bonum: qui autem tenet adulteram, stultus est et insipiens.

23Cum obsecrationibus loquitur pauper: et dives effabitur rigide.

24Vir amicabilis ad societatem, magis amicus erit, quam frater.

← Proverbs 17 Proverbs Proverbs 19 →

Proverbs 18 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate