We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Hosea 14

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Hosea 13 Hosea

1Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et foetae eius discindantur.

2Convertere Israel ad Dominum Deum tuum: quoniam corruisti in iniquitate tua.

3Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum: et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum: et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum: quia eius, qui in te est, misereberis pupilli.

5Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

6Ero quasi ros, Israel germinabit sicut lilium, et erumpet radix eius ut Libani.

7Ibunt rami eius, et erit quasi oliva gloria eius: et odor eius ut Libani.

8Convertentur sedentes in umbra eius: vivent tritico, et germinabunt quasi vinea: memoriale eius sicut vinum Libani.

9Ephraim quid mihi ultra idola? ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem: ex me fructus tuus inventus est.

10Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet haec? quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis: praevaricatores vero corruent in eis.

← Hosea 13 Hosea

Hosea 14 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate