We Believe JesusFé, Esperança e Nova Vida

Job 25

VulgSistine: Vulgata Sistina · latim

← Job 24 Job Job 26 →

1Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

2Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

3Numquid est numerus militum eius? et super quem non surget lumen illius?

4Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere?

5Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius:

6Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?

← Job 24 Job Job 26 →

Job 25 — latim:

Catholic Public Domain VersionVulgClementine: Clementine VulgateVulgHetzenauer: Vulgata Clementina, Hetzenauer editoreVulgConte: Vulgata Clementina, Conte editoreVulgate: Latin Vulgate